Esdrae Liber Primus*

Caput 7: Versus 14

Ut cuicunque.Omnibus licentiam eundi tribuit, nullum ire compellit. Christiani principes nullum cogentes, ne sit incerta voluntas fidei, omnibus quibus placuerit in regno suo Christum colere permittunt.Et septem consiliatorum.In libro Esther legitur moris fuisse Persarum regibus, ut in cunctis agendis vel discernendis septem consilio uterentur. Septem consiliariis utuntur fideles cum in omnibus quae faciunt praecepta divinae Scripturae sequuntur. De qua dicitur:Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplumPsal. 11., id est sancta illustratione septiformis spiritus perfectum.Missus es.Mittitur Esdras a facie regis et septem consiliatorum ejus, ut visitet Indiam et Jerusalem et conversi ad fidem principes saeculi et Scripturarum persuasionibus roborati, Christum ad salvandam Ecclesiam et congregandam de gentibus quotidiano auxilio, quod Esdrae nomen significat, venire desiderant, dicentes:Domine Deus virtutum, convertere, respice de coelo,etc.Psal. 79.Quae est in manu.Mirum quod invenitur verbum in epistola Artaxerxis quo prophetae solent uti: cum dicit legem Dei esse in manu servi illius, scriptum est enim: Factum est verbum in manu Aggaei prophetae. Et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliae; et testificatus est Dominus in Israel et in Juda per manus omnium prophetarum: quia scilicet prophetae non minus operando quam loquendo quae Dei sunt, praedicabant.Christus legem in manu habuit: quia eam quondam per Moysen prout voluit, statuit; et nunc eamdem per semetipsum immutans ad perfectiora transtulit.
(* Traductions européennes)